monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 22
hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controversiam de illa, quae egit cum viro malae tractationis, quod virgo esset, et damnavit; postea petit sacerdotium: novimus, inquit, istam maritorum abstinentiam, qui, etiamsi primam virginibus timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt. audiebat illum SCAURUS, non tantum disertissimus homo sed venustissimus, qui nullius umquam impunitam stultitiam transire passus est: statim Ovidianum illud 'inepta loci', et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem vitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil et non permiserint sibi et +penetraverunt+.